Sunday, 2 October 2011

The Office of Lauds for the Feast of St Therese of the Child Jesus.

I do not usually offer the whole Office of any feast, but as an experiment I've copied out Lauds for tomorrow, according to the rubrics of 1960. I hope I haven't made too many mistakes.

Ad Laudes     

Incipit


V. Deus in adiutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Alleluia



Psalmi {ex Psalterio secundum diem}

Ant. Iubilate * Deo in voce exsultationis

Psalmus 46 [1]

46:1 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.

46:3 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.

46:4 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.

46:5 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.

46:6 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.

46:7 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.

46:8 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.

46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.



Ant. Iubilate * Deo in voce exsultationis



Ant. Intende * voci orationis meae, Rex meus et Deus meus

Psalmus 5 [2]

5:1 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllige clamórem meum.

5:2 Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.

5:3 Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.

5:4 Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.

5:5 Neque habitábit iuxta te malígnus: * neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.

5:6 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.

5:7 Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.

5:8 Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.

5:9 Dómine, deduc me in iustítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.

5:10 Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.

5:11 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * iúdica illos, Deus.

5:12 Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.

5:13 Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.

5:14 Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces iusto.

5:15 Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.



Ant. Intende * voci orationis meae, Rex meus et Deus meus


Ant. Hearken to the voice * of my prayer, O my King and my God.

Psalm 5 [2]


Ant. Deus maiestatis * intonuit: afferte gloriam nomini eius

Psalmus 28 [3]

28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: *afférte Dómino fílios aríetum.

28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.

28:3 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.

28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.

28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:

28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.

28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.

28:8 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo eius omnes dicent glóriam.

28:9 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.

28:10 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.



Ant. Deus maiestatis * intonuit: afferte gloriam nomini eius



Ant. Laudamus nomen tuum * inclytum, Deus noster

Canticum David [4]

(Canticum David * 1 Chron. 29:10-16)

29:10 Benedíctus es, Dómine, Deus Israël patris nostri,* ab ætérno in ætérnum.

29:11 Tua est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, * et glória, atque victória:

29:12 Et tibi laus: * cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt:

29:13 Tuum, Dómine, regnum, * et tu es super omnes príncipes.

29:14 Tuæ divítiæ, et tua est glória: * tu domináris ómnium,

29:15 In manu tua virtus et poténtia: * in manu tua magnitúdo, et impérium ómnium.

29:16 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi, * et laudámus nomen tuum ínclytum.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.



Ant. Laudamus nomen tuum * inclytum, Deus noster



Ant. Laudate * Dominum omnes gentes

Psalmus 116 [5]

116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes: ‡ * laudáte eum, omnes pópuli:

116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius: * et véritas Dómini manet in ætérnum.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.



Ant. Laudate * Dominum omnes gentes



Capitulum Hymnus Versus {ex Communi aut Festo}

2 Cor 10:17-18

Fratres: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat.

R. Deo grátias.



Hymnus

Iesu, corona Virginum,

Quem Mater illa concipit,

Quae sola Virgo parturit:

Haec vota clemens accipe.



Qui pergis inter lilia,

Septus choreis Virginum,

Sponsus decorus gloria,

Sponsisque reddens praemia.



Quocumque tendis, Virgines

Sequuntur, atque laudibus

Post te canentes cursitant,

Hymnosque dulces personant.



Te deprecamur supplices;

Nostris ut addas sensibus,

Nescire prorsus omnia

Corruptionis vulnera.



* Virtus, honor, laus, gloria

Deo Patri cum Filio,

Sancto simul Paraclito,

In saeculorum saecula.

Amen.



V. Diffusa est gratia in labiis tuis

R. Propterea benedixit te Deus in aeternum




Canticum Benedictus {Antiphona ex Proprio Sanctorum}

Ant. Simile est regnum caelorum * homini negotiatori quaerenti bonas margaritas: inventa una pretiosa, dedit omnia sua, et comparavit eam.

(Canticum Zachariae * Luc. 1:68-79)

1:68 Benedictus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:

1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.

1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, prophetárum eius:

1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.

1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.

1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:

1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.

1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.

1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:

1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:

1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:

1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Simile est regnum caelorum * homini negotiatori quaerenti bonas margaritas: inventa una pretiosa, dedit omnia sua, et comparavit eam.


Preces Feriales{omittitur}


Oratio {ex Proprio Sanctorum}

V. Dómine exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Oremus

Domine, qui dixisti: Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum: da nobis, quaesumus; ita sanctae Teresias Virginis in humilitate et simplicitate cordis vestigia sectari, ut praemia consequamur aeterna:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.



Conclusio

V. Dómine exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.





No comments:

The Vatican